monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg458.16 > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 34
Ad eius vero concubitum vir suus accedere non debet, quoadusque qui gignitur, ablactatur. Prava autem in coniugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres, filios quos gignunt, nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant, quod videlicet ex sola causa incontinentiae videtur inventum: quia dum se continere nolunt, despiciunt lactare quos gignunt.